monumenta.ch > Plinius > sectio 47

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 47
{XXI} estur vero et contra fungorum venena, inponitur et vulneribus, venerem stimulat, sitim sedat, ebrietates discutit, sed oculorum aciem hebetare traditur, inflationes quoque facere, quae tamen stomacho non noceant ventremque molliant. voci splendorem adfert.